monumenta.ch > Walafrid Strabo > 30
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, XXIX. <<<     >>> XXXI.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XXX. [Ut funeri eius Ioannes episcopus interfuerit, et quemadmodum cognoverit non ibi eum debere recondi.]

1 Cum igitur audisset Ioannes, Constantiensis Ecclesiae praesul, beatum Gallum apud Arbonam infirmari, ascendens naviculam, potuum et ciborum ea secum genera tulit quae infirmitate laboranti noverat congruere, ut videlicet sua visitatione fidelissimum refoveret amicum. Cumque portui propinquaret, audivit in domo presbyteri planctum magnum circa funus viri Dei celebrari, et interrogavit quae tanti esset causa ploratus.
2 Audiens autem Gallum venerabilem, firmissimum suae familiaritatis custodem, de huius saeculi emigrasse periculis, misit se in aquam (neque enim poterat propter nimium dolorem sustinere donec navicula littus attingeret), descendensque cum his qui secum venerant, intravit in domum presbyteri, lugubri voce et corporis gestu moerorem cordis insinuans.
3 Invenit autem corpus viri sancti involutum et in loculo repositum; aperiensque sarcophagum, et exanime amici cadaver inspiciens, amariores cum hac voce lacrymas dedit: Heu, heu, Pater amate, heu doctor egregie, cur me de domo patris eductum in his periculis quasi orphanum dimisisti, et confidentiam meam, qua de tuis consiliis plurimum praesumebam, immatura morte rupisti? Tibi quidem in perceptionem praemii, quod tam ardenter desiderabas, haec tua mors est fructuosa; nobis autem in tot mundialium perturbationum procellis laborantibus multipliciter est luctuosa.
4 Sed qui de vitae corporalis interruptione dolemus, de animae immortalis libertate gaudere debemus, certi quia orationibus non desinas adiuvare quos consilio et exemplis roborare consueveras. Inter haec verba, presbyter eum ut surgeret monuit, ut pro requie defuncti ambitiosius Dominum precaretur. Intraverunt itaque ecclesiam, et episcopus pro charissimo salutares hostias immolavit amico.
5 Finito autem fraternae commemorationis obsequio, respiciens post tergum, vidit fossam in qua sanctum corpus humare volebant. Acceptaque cruce et his quae exsequiis exhibentur, intraverunt domum, volentes thesaurum pretiosi corporis ad locum sepulcri deducere. Cumque arcam qua claudebatur cadaver feretro impositum, ad fossam sepulturae conarentur deferre, nullis viribus usquam potuit commoveri. Quod novi genus miraculi dum mutuis mirando colloquiis retractarent, Ioannes episcopus dixit: In veritate cognosco hanc sepulcri sedem Patri meo Gallo non placere.
6 Et iussit presbytero ut duos equos inveniret indomitos, et faceret introduci. Quod cum factum esset, straverunt eos cum magno labore, et ad locum ubi corpus iacebat duxerunt, et episcopus cum clero huiusmodi orationem dedit: Deus qui per potentiam maiestatis tuae ubique totus es, pro cuius amore vir iste reliquit patriam suam, ut praecepta tua conservaret; fac corpus eius ab his equis indomitis ferri in locum quem tua voluntas meritis ipsius praevidit.
7 Cumque finita esset oratio, cuncti qui aderant, Amen responderunt.
Walafrid Strabo HOME

bav846.75 bsb109317.261 csg560.129 csg562.45 csg564.81 csg572.57 zhlP00334.58r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik