monumenta.ch > Walafrid Strabo > 24
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, XXIII. <<<     >>> XXV.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XXIV. [Quomodo beatus Gallus ab episcopali se promotione excusaverit in concilio principali.]

1 Post haec dux saepe iam dictus per epistolam suam virum Dei rogavit ut ad Constantiam oppidum perveniret ad eligendum qui eidem sedi praeficeretur antistitem. Advocavit autem Augustudunensem et Viridunensem episcopos cum multitudine clericorum. Nemidonae etiam, quae a modernis Spira vocatur, venire fecit episcopum; necnon per nuntios et epistolas suas totius Alamanniae presbyteros, diaconos universasque clericorum copias generaliter die denominata, id est proxima Paschae Dominica apud Constantiam convenire praecepit: ipse quoque cum principibus et comitibus suis huic intererat conventui. Cumque haec synodus tantae multitudinis celebraretur accessu, et trium spatio denuntiaretur futura dierum, beatissimus Gallus divino plenus consilio, assumptis Ioanne et Magnoaldo diaconatus officio sublimatis perrexit ad oppidum; ingressoque eo locum concilii, dux huiusmodi verba profudit: Deus omnipotens, cuius providentia totum corpus Ecclesiae augmentatur et regitur, per interventionem et meritum beatae Mariae semper virginis, in cuius honore locus iste consecratus est, effundat hodie super nos Spiritum sanctum ad eligendum pontificem qui ad regendam plebem fidelium sit idoneus, et ad gubernandum Ecclesiam Dei pastorali sit diligentia plenus.
2 Admonuit deinde pontifices et omnem clerum ut iuxta saluberrima canonum decreta rectorem Ecclesiae providerent. Coeperunt autem omnes clerici ad invicem dicere: Gallus iste testimonium habet bonum ab omnibus qui eius vitam noverunt. In Scripturis divinis scientiae culmen obtinet, et in omni vitae honestate sapientiae luce refulget, iustitiae autem vitae castitatem corporis sociat, mansuetudinem cum humilitate possidet; continentiae vero salutari patientiam iungit.
3 Largitor est eleemosynarum, orphanorum pater, in viduarum solatiis alacer. Hunc omnium sectatorem virtutum decet esse pastorem populorum. His auditis, dux dixit ad illum: Audis quid isti loquuntur et affirmant? Sanctus Pater respondit: Bene quidem dicunt: utinam verum esset quod fatentur. Cum autem ad invicem talia tractant, nesciunt in canonibus esse prohibitum ne aliqui de locis suis commigrantes aliis facile ordinentur in locis. Est vero mecum diaconus quidam nomine Ioannes vicinorum indigena locorum, cui merito testimonium quod isti mihi dederunt potest aptari.
4 Hunc divino credens electum iudicio, vobis offero promovendum.
Walafrid Strabo HOME

bav846.70 bsb109317.245 csg560.102 csg562.35 csg564.65 csg572.45 zhlP00334.51v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik