monumenta.ch > Walafrid Strabo > 21
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, XX. <<<     >>> XXII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XXI. [Quibus verbis ducis filia vitam beati Galli et virtutes enarrans, Sigiberti regis illi gratiam et solatium impetraverit.]

1 Sigibertus igitur rex cum audisset puellae redditam sanitatem, mandavit patri eius ut eam suis conspectibus exhiberet. Qui sumens dona ingentia, et puerorum multitudinem ac puellarum, cum magno suorum comitatu duxit eam usque ad Rhenum; indeque per comites ad regem transmisit. A quo dum gratanter suscepta fuisset, et interrogata quomodo suae remedium consecuta esset infirmitatis, cum per pontifices ad hoc missos sanitati non posset restitui, hanc reddidit rationem: Domine mi, inquiens, est vir quidam in provincia quam huc ducta reliqui, cuiusdam incola solitudinis de gente Scotorum, nomine Gallus, tantae apud Deum virtutis et meriti, ut adversus daemones singulari quadam utatur potentia.
2 Nam cum ego ancilla tua gravi vexatoris instantia periculosum vitae nutantis finem pene subirem, rogante patre meo idem vir Dei supervenit, et signo vexilli salutaris me muniens, imperiosa voce iussit exire tyrannum. Et videntibus cunctis qui aderant, exivit de meo ore quasi corvus colore piceus, horrore tartareus: cumque sacrificii coelestis me pabulo confirmaret, pristinae restituta sum sanitati.
3 His ita relatis, puella procidens ad pedes regis: Obsecro, ait, domine, ut virum ipsum tuae gratiae foveas lenitate, et pro me dignas illi gratiarum actiones rependere non graveris. Interrogavit autem eam in qua eremo vir mansitaret eximius. Et illa respondit: In saltu qui Arbonensi territorio adiacet, et est publici possessio iuris; situs autem inter Alpes Raetiarum et Brigantini marginem lacus.
4 Rex igitur ut audivit in publicis eum commorari possessionibus, iussit fieri conscriptionem firmitatis, ut vir sanctus locum quem incolebat, per auctoritatem regiam obtineret. Auri quoque libras duas et argenti pondo totidem cum epistola concessionis iam dictae per suos nuntios viro Dei destinavit, se sacris eius orationibus commendans attentius: Gunzoni autem duci praecipiens ut si solitudinis incola esse vellet, solatiorum ei copiam ad aedificandam cellam subministraret.
Walafrid Strabo HOME

bav846.68 bsb109317.237 csg560.91 csg562.30 csg564.58 csg572.40 zhlP00334.48v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik