monumenta.ch > Walafrid Strabo > 20
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, XIX. <<<     >>> XXI.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XX. [Quo charitatis fervore Ioannem diaconum litteris evocatum instituerit.]

1 Deinde misit epistolam ad Ioannem diaconem, rogans eum ad se venire. Qui cum dilecti magistri litteras accepisset, tulit quod pro benedictione offerre poterat, et venit ad eum: et oblatis eulogiis salutavit patrem, et salutatione paterna est honoratus. Cui interroganti virum sanctum de prosperitate itineris eius, ille respondit: Divina nos praeveniente misericordia et subsequente, cuncta prospere provenerunt.
2 Nam cum summa gratulatione suscepit nos princeps, et eripuit Deus filiam eius a daemonio, et ipse dedit nobis dona non modica, et insuper obtulit mihi episcopatus honorem: ego vero non consensi suscipere ante praeceptum abbatis mei. Ergo, fili, acquiesce consiliis meis; esto mecum, et lege divinae libros scientiae, et docebo te, cooperante gratia Dei, intelligentiam Scripturarum. Cecidit autem diaconus ad pedes eius gratias agens, fecitque redire in sua pueros qui secum venerunt; ipse vero remansit apud virum venerabilem, et ille coepit eum introducere in cellaria Scripturarum, ostendens ei Novi et Veteris occulta Testamenti.
3 Superna itaque illustratus clementia, tanti magisterii profecit instantia, adeo ut in omni Scripturae divinae latitudine nobiliter eruditus laboris paterni fructus ostenderit.
Walafrid Strabo HOME

bav846.68 bsb109317.236 csg560.89 csg562.29 csg564.56 csg572.39 zhlP00334.48r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik