monumenta.ch > Walafrid Strabo > 18
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, XVII. <<<     >>> XIX.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XVIII. [Qualiter oratione et verbo filiam ducis a daemone liberaverit.]

1 Dumque devictis profundae noctis tenebris sol terris cum iucunditate serenum restitueret diem, iussit eos dux venire in cubiculum, in quo arreptitia servabatur. Iacebat autem tunc in sinu matris suae, oculis clausis, ore hianti. Membra quoque eius ita erant disiecta, ut quasi mortua videretur. Fetor vero tam gravis oris prorupit ex adyto, ut sulphure locus ipse aspersus putaretur.
2 Pater itaque cum domesticis suis intravit, ut videret quid vir Dei esset acturus. Ille, de Domini largitate certissimus, humiliter se prosternens, has preces Domino cum lacrymis fudit: Domine Iesu Christe, qui pro salute humani generis carnem sumere et per Virginem nasci dignatus es; qui ventis et mari imperasti, diabolum etiam, calliditatis suae fraudibus insistentem, retro ire iussisti, quique passione tua mundum redimere et libertati restituere dignatus es: iube hunc immundissimum spiritum de puella hac pro tui gloria nominis exire, ut plasma tuum superbus invasor deserat, et tibi creatori suo creatura tua gaudens deserviat.
3 Et cum surrexisset ab oratione, apprehensa dextera eius, allevavit eam (spiritus enim malignus conturbaverat eam), et imposita manu super caput eius, dixit: Impero tibi in nomine Domini nostri Iesu Christi, spiritus immunde, ut exeas et recedas ab hoc plasmate Dei. Et cum haec dixisset, aperiens illa oculos respexit in eum, et spiritus malignus his verbis eum allocutus est: Tune es, ait, Gallus, qui de habitationibus me expulisti prioribus?
4 Ego plane ob ultionem iniuriae quam dux iste tibi et sociis tuis irrogavit, filiam ipsius invasi, et sic eiicis me? Si hinc exiero, quo vadam? Illuc, ait, ubi tibi paratur in abysso supplicium sempiternum a Domino. Et statim, videntibus qui aderant, exivit de ore puellae quasi avis nigerrima et horrore terribilis. Hora eadem sana surrexit, et a viro Dei gaudens gaudenti reddita est matri.
Walafrid Strabo HOME

bav846.66 bsb109317.231 csg560.82 csg562.27 csg564.52 csg572.36 zhlP00334.46v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik