monumenta.ch > Walafrid Strabo > 16
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, XV. <<<     >>> XVII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XVI. [Qualiter misso post virum Dei presbytero episcopi a rege directi filiam ducis liberare non valentes ad regem cum confusione redierint, confesso daemone beati Galli virtutem.]

1 Porro cum saepe dictus presbyter, hospes sanctorum, audisset virum Dei de cellula discessisse, navem conscendens, ad ducem transfretavit, et quae circa hominem Dei facta fuerant, indicavit. Dux vero ut cito reverteretur, illi imperavit, et missis post virum Dei legatis, eum advenire devote rogaret. Et adiiciens: Si enim, inquit, per eius orationem filiam meam Dominus a daemonio liberaverit, dabo illi pontificatum Constantiensis Ecclesiae, et insuper eum copiosis praemiorum muneribus honorabo.
2 Ille promittens se ut iubebatur acturum sicubi eum qui desiderabatur invenire potuisset, ratem petens ad propria remeavit. Interea pontifices a rege transmissi venerunt, et invenerunt ipsam quidem puellam nimio laborantem furore, parentes autem eius omnemque familiam et propinquos flentes super eam, et miserabili moerore depressos.
3 Tota enim domus una clade contabuit. Puella vexabatur insania, caeteri torquebantur tristitia. Postquam ergo ingressi pontifices munera a rege directa praesentarunt, preces in conspectu puellae fuderunt ad Dominum. Illa vero tenentium manibus se excutiens, vi eorum gladium abstulit, volens episcopos interficere: et cum id non posset efficere, spiritus immundus uni eorum dixit: Si volueras me, sicut regi promisisti, de hoc vasculo propulsare, cur filiam tuam, quam nonna illa de te concepit et genuit, non fecisti tecum venire?
4 Deinde ad alterum: Et tu, inquit, cum tribus feminis fornicationem commisisti. Vestro quidem imperio, quod nullo sanctitatis merito roboratur, nunquam egrediar. Est vero quidam vir magnae apud omnipotentem Deum virtutis, nomine Gallus, qui me de Tucconia, ubi diu optata quiete potitus sum potenter eiecit, domosque meas audenter destruxit: postmodum inveniens me apud Brigantium commorantem, eadem virtitute exhaeredavit.
5 Porro quia dux iste eum de eodem expulit loco, in ultionem eius iniuriae puellam istam arripui: de qua possessione, nisi ipse advenerit, nullatenus amovebor. Unus deinde pontificum dedit furenti alapam, dicens: Obmutesce, Satana, desertor veritatis, falsitatis amator et auctor. Putavit enim eum de gallinaceo dicere gallo. Et dum spiritus nequam pluribus eos verborum iniuriis affecisset, manserunt ibi tribus tantum diebus; ac deinde ad sua reversi, nuntiaverunt omnia quae gesta fuerant regi.
Walafrid Strabo HOME

bav846.65 bsb109317.226 csg560.75 csg562.24 csg564.47 csg572.33 zhlP00334.44v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik