monumenta.ch > Walafrid Strabo > 11
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, X. <<<     >>> XII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XI. [Quomodo cum diacono desertum penetrans, optatum repererit locum sibique praeelegerit, et de obedientia ursi.]

1 Dum autem lucifer suo processu noctis latibula detexisset, et sol inferiora dimittens, cursu consueto superiores orbis plagas inviseret, igneumque iubar ab orientis axe mortalibus demonstraret, athleta Dei ea quae ductor suus dixerat secum assumens, cum orationis benedictione, illo praeeunte, viam aggressus est.
2 Cumque per totum diem iter agerent, circa horam nonam dixit diaconus: Pater, hora refectionis iam instat: sumamus paululum panis et aquae, quia ita confortati, viae quod restat melius consummare poterimus. Homo Dei respondit: Tu iuxta necessitatem corporis refectionem percipe, fili; ego non gustabo quidquam antequam Dominus mihi locum desideratae mansionis ostendat.
3 Et ille: Sicut, inquit, socii sumus passionis, sic erimus et consolationis. His dictis, coeperunt iter agere festinato, quia dies iam declinabat, et solaris fervor appropinquabat occasui. Venerunt autem ad quemdam fluviolum qui Stemaha [al., Stemiha, Staina] nominatur: ambulantesque per decursum ipsius, dum venissent ad rupem de qua idem cum impetu descendens gurgitem facit spatiosum, ibi viderunt plurimos pisces, et imponentes retia sua, ceperunt eos. Igne deinde succenso diaconus pisces assavit, et panem posuit super peram.
4 Beatus autem Gallus dum orandi gratia modicum ab illo divulsus esset, inter condensa veprium fruteta ambulans, et pede haerens, ad terram corruit. Quod diaconus videns, accurrit ut sublevaret prostratum. Sed vir Dei, praescius futurorum: Sine me, ait, haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. Et cum post orationem surrexisset, sumens virgam colurneam [Id est virgam ex corno factam, seu ex frutice qui cornus seu coryllus, vulgo cornouiller dicitur.] fecit crucem, et fixit in terram. Habebat autem pendentem collo capsellam, in qua continebantur reliquiae beatae Dei genitricis Mariae et sanctorum martyrum Mauricii et Desiderii.
5 Quam cum in ipsa cruce suspendisset, vocavit diaconum, et postraverunt se pariter in oratione. Tum vir venerabilis huiusmodi preces emisit: Domine Iesu Christe, qui pro salute humani generis de Virgine nasci et mortem subire dignatus es, ne despicias desiderium meum pro peccatis meis; sed in honore sanctae genitricis tuae et martyrum confessorumque tuorum praepara in hoc loco habitationem tuis aptam servitiis.
6 Finita oratione, sole occumbente finitus est dies, et ipsi tandem cum gratiarum actione cibum sumpserunt, rursumque Deo gratias exhibentes, straverunt se in terra, ut aliquantulum requiescerent. Sed vir sanctus cum comitem suum alto teneri somno putaret, surgens prostravit se in figuram crucis ante capsellam, et preces Domino devotas effudit. Interea descendens ursus de monte micas et fragmenta quae convivantibus deciderant, caute legebat. Hoc factum ut vidit homo Dei, dixit ad feram: Praecipio tibi, bestia, in nomine Domini, tolle lignum et mitte in ignem.
7 Ad cuius praeceptum bellua conversa, validissimum lignum attulit, et igni iniecit. At vir benignissimus ad peram accedens, de parvo cellario panem integrum famulanti porrexit, et accipienti ita praecepit: In nomine Domini mei Iesu Christi ab hac valle discede, et hoc pacto montes et colles circumpositos habeto communes, ut nullum hic hominem, nil de pecoribus laedas.
8 Dum haec agerentur, diaconus dormire se simulans, quod vir Deo charus gessit cum bestia considerabat: et surgens prostravit se ad pedes eius, et dixit: Nunc scio vere Dominum esse tecum, quoniam et bestiae eremi obediunt tibi. Ille autem dixit ei: Cave ne omnino hoc alicui dixeris, donec videas gloriam Dei.
Walafrid Strabo HOME

bav846.62 bsb109317.214 csg560.57 csg562.16 csg564.36 csg572.24 zhlP00334.40r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik