monumenta.ch > Walafrid Strabo > 8
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, VII. <<<     >>> IX.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT VIII. [Machinatio et malitia incolarum adversus sanctos viros, et post praeceptum ducis consilium discedendi.]

1 Interea nonnulli civium propter idolorum suorum abolitionem, praedicationis eorum monita contemnentes, coeperunt contra eos odia concitare, insidias machinari. Qua etiam intentione locorum ipsorum ducem, nomine Gunzonem, adierunt, et apud eum accusaverunt sanctos, dicentes venationem publicam in eisdem locis propter illorum infestationem peregrinorum esse turbatam.
2 Quo audito dux furore succensus, missis nuntiis famulos Dei de loco eodem discedere iussit. Sed neque hoc sufficit satellitibus daemonum: quin etiam vaccam eorum furto abstrahentes, in invia ducunt silvarum. Quos cum duo de fratribus e vestigio insequuntur, consurgentes latrunculi interficiunt eos, et auferentes spolia eorum, discedunt.
3 Mirati autem fratres cur tandiu differant redire, mittunt alios qui eos requirant. Illi vestigia eorum secuti, occisos eos inveniunt, et cadavera ipsorum suis humeris imponentes, ad cellam reportant. Inter hos angustiarum et tristitiae fluctus, nuntius ducis adveniens, de illo eos loco commeare praecepit, nec immerito, quia non est societas luci ad tenebras.
4 Egit autem hoc arte sua diabolus ut populum quem in praesentia lucis amittere coepit, discedente sanctitatis fulgore, tenebris occuparet antiquis. Sancti igitur viri, moleste ferentes quod sede pellerentur amabili, consilio communi Italiam petere decreverunt; et dum nimio tenerentur dolore, sanctus Pater Columbanus his verbis coepit eos consolari: Invenimus quidem, fratres, his in partibus auream concham, sed venenatis serpentibus plenam. Cedat tamen tristitiae languor exitialis, quia certa est fiducia de auxilio protectoris.
5 Deus enim cui servimus angelum suum mittet nobiscum, qui nos perducat ad Agilolphum Langobardorum regem, ubi eius clementia praeparante humanos affectus et pace plenum habitationis locum inveniemus.
Walafrid Strabo HOME

bav846.60 bsb109317.208 csg560.47 csg562.13 csg564.30 csg572.19 zhlP00334.38r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik