monumenta.ch > Walafrid Strabo > 7
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, VI. <<<     >>> VIII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT VII. [Quas daemonum voces Gallus audierit, et quomodo idem error abscesserit.]

1 At dum quodam tempore retia sua mitteret in pelagus in silentio noctis, audivit daemonem magno vocis strepitu de vertice montis proximi vocantem quemdam alterum nominatim quasi in pelago commorantem. Cumque et is qui vocabatur praesto se esse quasi de lacu responderet: Consurge, inquit ille, in adiutorium mihi, ut peregrinos istos eiiciamus de his sedibus: quia ipsi de longe venientes, me de templo meo expulerunt, simulacra mea contriverunt, et populum qui me sequebatur, post se averterunt.
2 Commoveat te iniuria quam patior, et hostes communes unitis viribus a nostris terminis arceamus. Et ipse respondit: Heu! quod de tuis calamitatibus narras, ex meo contemptu percipio. Nam unus ex illis me in pelago premit, et mea devastat, cuius nec retia unquam corrumpere possum, nec ipsum decipere, quia invocatio divini nominis de ore eius nunquam recedit: quia munitus continua vigilantia insidias nostras contemnit.
3 Quapropter tam cautos bellatores fidei nostrae non superabunt versutiae. His auditis, vir Dei munivit se undique signo sanctae crucis, et dixit illis: In nomine Domini nostri Iesu Christi, adiuro vos ut recedatis de loco isto, et neminem hic laedere praesumatis. Deinde cum ad littus festinanter redisset, abbati suo quae audierat nuntiavit.
4 Ille haec auditu percipiens, ecclesiam petiit, et signo pulsato, fratres convenire fecit. Prius autem quam initium psallendi fecissent, auditae sunt dirae voces daemoniorum per montium summitates, et quasi discedentium eiulatus cum terrore confusus. Haec audientes servi Dei, prostraverunt se in orationem, Domini postulantes protectionem, illique laudes et gratias persolventes, quia eos liberare dignatus est de terroribus malignorum.
Walafrid Strabo HOME

bav846.59 bsb109317.206 csg560.44 csg562.11 csg564.28 csg572.18 zhlP00334.37r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik