monumenta.ch > Walafrid Strabo > 2
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, PRIMUM. <<<     >>> III.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT II. [Qualiter sancti viri, pro nomine Domini peregrinationem aggressi, ad Sigibertum regem pervenerint, et Luxovium coeperint incolere.]

1 Dum haec agerentur, quotidie beatus Columbanus, evangelicam cupiens assequi perfectionem, ut videlicet omnibus quae habebat relictis, crucem suam tolleret, et nudus Dominum sequeretur; consilio suo egit cum fratribus, quorum animos idem fervor accenderat, ut, spreta propinquorum et praediorum dulcedine, mentis ardorem opere comprobarent.
2 Ascendentes igitur navim venerunt Britanniam, et inde ad Gallias transfretarunt. Cumque vir Dei ad Sigibertum regem cum suis pervenisset, rogavit eum rex ut infra Gallias resideret, nec eis relictis ad gentes alias commigraret: se vero spopondit omnia, quae sanctus Pater peteret, praebiturum. Ad haec vir Dei respondit: Qui nostra reliquimus, ut secundum evangelicam iussionem Dominum sequeremur, non debemus alienas amplecti divitias, ne forte praevaricatores simus divini mandati.
3 Cuius obiectioni rex ita occurrens ait: Si crucem tollere et Christum sequi desideras, vastae eremi sectare quietem: tantum ne solo nostrae ditionis relicto, ad vicinas transeas nationes. Poteris enim hoc consilio et tua praemia cumulare, et nostrae saluti prospicere. Itaque regis persuasioni consensit, et accepta optione, eremum quae Vosagus (la Vosge) dicitur cum suis intravit.
4 Invenerunt autem locum muris antiquitus septum, calidis aquis irriguum, sed iam vetustate collapsum, qui vulgo Luxovium (Luxeuil) vocabatur. Ibi oratorium in honorem beati Petri apostoli construentes, mansiunculas in quibus commanerent fecerunt. Illisque ibi conversantibus et ipsum locum excolentibus, multi non solum de genere Burgundionum, sed etiam Francorum amore vitae laudabilis ad ipsos confluxerunt; et monitis spiritualibus instituti, tantam compunctionis gratiam ex verbis eorum adepti sunt, ut omnia sua ad ipsum locum nonnulli contraderent, et coma capitis deposita monasticae vitae habitum voluntaria paupertate susciperent [Quae de Galli piscatione Ionas in Vita sancti Columbani num. 16 refert, hic supplere oportet.].
Walafrid Strabo HOME

bav846.56 bsb109317.195 csg560.28 csg562.4 csg564.17 csg572.10 zhlP00334.33r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik