monumenta.ch > Walafrid Strabo > 6
Walafrid Strabo, Vita Sancti Blaitmaici, V. BLAITMAICI VIRTUTES; PRAEFECTURA. <<<     >>> VII. SECEDIT IN INSULAM HII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Blaitmaici, VI. MARTYRII PALMAM EXOPTAT.

1 Utque nihil meriti, nihil et probitatis abesset,
2 Martyrii palmam quaesivit mente benigna,
3 Saepius hac causa peregrinas visere terras
4 Nisus, ab incoepto populo retrahente quievit.
5 Unde animo sedit fugitivo calle parumper
6 Optatam tentare viam cum discipulorum
7 Agmine non multo, pretiosa monilia secum
8 Virtutum sub mole gerens: ruptisque tenebris,
9 Nocte fugam capiens, properanter abire parabat.
10 Ecce superveniens fugitivis turba sequentum,
11 Ad caulas capto retrahit pastore bidentes.
12 Hoc quoque non taceam, sanctus quod Spiritus illi,
13 More prophetarum, rerum secreta ferebat.
14 Nam dum fama patrem longe lateque beati
15 Ipsius ad superos vita fugiente volasse
16 Proderet, exposuit non esse, sed esse futurum
17 Post modicum tempus, sancto spiramine doctus.
Walafrid Strabo HOME

csg869.57

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik