Walafrid Strabo, Visio Wettini, DE MORTE WETTINI AD GRIMALDUM CAPELLANUM.
1 | Scribere nulla iuvat, scriptor quia noster obivit, |
2 | Qui nova pectoribus monstravit dogmata nostris. |
3 | Aedificare volens longum stabilita per aevum |
4 | Tecta, sed indomita praeventus morte, nequivit |
5 | Culmen in aerios templi sustollere cursus. |
6 | Forsitan indigni fuimus sapiente magistro, |
7 | Sed licet hunc coelestia non dubitemus adisse, |
8 | Abscessisse tamen nosmet deflere necesse est. |
9 | Primus hic incultis mandavit semina sulcis , |
10 | Ut collecta seges gereretur ad horrea Christi, |
11 | Mercedem et propriam praeclarus haberet arator. |
12 | Hoc studium fuit, hoc votum, hoc etiam ipsa voluntas. |
13 | Plangimus interno compuncti corda dolore: |
14 | Flemus agrum subito tanto cultore carere. |
15 | Et specialis ego ingeminans connecto lacertos |
16 | More orbatorum, placidum deflendo patronum. |
17 | Saepe quod adiungo alterius ploratibus, unum est, |
18 | Quod nullus magni profertur dogmatis haeres. |
19 | Praedia tanta vacant nullo vineta colente, |
20 | Deperit absconsae sapientia mentis ab usu. |
21 | Dicitur, heu misero, qui dum cadit, ipse levantem |
22 | Non habet, ille iacet cuncto miserabilis orbi, |
23 | Tu fratris deserta tui iam semina profer. |
24 | Non torpore vacat, sancta quod lege iubetur; |
25 | Est sed fructiferum, si quis sub lege potitur, |
26 | Decidit ille mihi, vicibus nemo illius astat. |
27 | Fercula pulchra dedit, victum quis porrigit arctum? |
28 | Vestibus ornavit, praebet quis tegmina grossa? |
29 | Innumerisque bonis meritum superaverat omne; |
30 | Quis mihi nunc misero verbum demonstrat adhortans? |
31 | Annales memorare dies mortemque notare |
32 | Quis cogit? nisi sollicita sub mente retractet, |
33 | Proximus esse sibi iussum de nomine Christi, |
34 | Ne fraterna suo tollatur ab ordine proles. |
35 | Haec iam dicta legas, Pater optime, corde receptans, |
36 | Exhinc esse mihi dignare affabilis, atque |
37 | Rebus in occultis nostrum solare dolorem. |
38 | Scintillam portamus enim, quam si quis adauget, |
39 | Multiplicabit opem veniarum fine futuro. |
40 | Adveniens sua dona Deus cum pace requirat, |
41 | Multorum quod sancta ferant tutamina nobis. |
42 | Inter convivas residens dulcesque catervas |
43 | Audivi cupidus prisci convivia coetus, |
44 | Qui pascente Deo meruit saturier ipso |
45 | Panibus ex quinis, tum piscibus ordine binis. |
46 | Quae cum re facta pandunt mysteria certa, |
47 | Adsunt et nobis per suavia dona Creantis |
48 | Panes, pisciculi, blandi quoque copia musti, |
49 | Semper ubique suis quia dat solatia servis, |
50 | Omnia qui condens renovat pereuntia clemens. |
51 | Interea dulcis fertur mihi normula piscis, |
52 | Asconis calidi, sequitur vas denique musti, |
53 | Optatum et calidum, large de principe missum, |
54 | Abbas quod . . . . . transmisit laude colendus. |
55 | Quemquam laudarem, si tantum tempus haberem! |
56 | Quod mox ut coepi, subierunt organa signi, |
57 | Quod Christi solitum monuit persolvere votum. |
58 | Quem dum tempus erit, gaudens mea Musa sonabit, |
59 | Centuplicatque modos, spatii quos deserit exsors. |
60 | Interea valeat, felixque per omnia surgat, |
61 | Laetus et in terris, superis laetetur in oris. |