monumenta.ch > Walafrid Strabo > 10
Walafrid Strabo, Visio Wettini, IX. <<<     >>> DE MORTE WETTINI AD GRIMALDUM CAPELLANUM.

Walafrid Strabo, Visio Wettini, X. [Wettimus quae viderat refert et scribi iubet. Varii scriptores visionum Wettini.]

1 [Versus mutilus.]Haec et plura videns numerum quae pene recusant,
2 Quae festina manus currens intacta reliquit.
3 Experrectus item, iam caeca silentia noctis
4 Nuntius excussit lucis resonando per aedes,
5 Fratribus accitis, quos pernoctasse videbat
6 Excubiis secum, trepidans multoque timore
7 Permotus, cecinit narrans ex ordine visum
8 Secretumque latens avidas effudit in aures,
9 Poscit et ut veniens sermones protinus ipsos
10 Abbas excipere, et scripto mandare iuberet.
11 Talibus astantes compescunt verba loquentis;
12 Nunc solito fratres meditantur in ordine noctis,
13 Incumbuntque preci, nunc claustra silere necesse est;
14 Non audemus enim nos haec turbare, vel illi.
15 Vos, ait, interea molli depingite cera,
16 Ut fulgente die citius manifesta patescant,
17 Ne lingua torpente palam depromere visa
18 Non possim, quae tam grandi sub mole minarum
19 Sunt iniuncta mihi, manifesta voce canenda
20 Et cunctis liquido citius dicenda boatu.
21 Ut timeam si forte tacens dimisero quidquam,
22 Me veniam nec habere, gravi stringente reatu.
23 Ultima virgineae turbae intercessio memet
24 Liquit in ancipiti positum; nam nescio qualem
25 Implorasse Deo vitam praestante putemus,
26 Utrum perpetuam, vel temporis huius amaram.
27 Si mihi defuerint praesenti commoda vitae,
28 Ecce procul dubio, mortem cras corpus habebit.
29 Dux meus haec dixit, cuius mihi sponsio certa est.
30 His igitur verbis fratres hortatus eosdem,
31 Expediens iterum iam dicta retexere coepit.
32 Illi continuo tabulae impressere liquenti.
33 Laudibus interea Domini iam rite peractis,
34 Abbas adveniens aliis comitantibus intrat;
35 Nam solitus compellit amor refovere iacentem,
36 Assistunt propius, secretum infirmus adoptat.
37 Discedunt reliqui, remanent ibi quinque sedentes,
38 Primus erat Hetto, Erbaldus fuit inde secundus,
39 De quibus in primis modicas conteximus odas,
40 Tertius ipse tacens [An sit nomen proprium, an metaphoricum, allusione facta a Walafrido ipsi inditum, non liquet. MAB.] sapiente corde magister,
41 Quartus erat senior, multis provectus in annis.
42 Theganmar Domini famulus, cui longa senectus,
43 Contulit aeterno venerandos munere canos,
44 Grandis honor capitis, maior sapientia mentis,
45 Confessor [In unoquoque monasterio unus frater designatus erat ad recipiendas confessiones fratrum. ID.] fratrum, gnarus conferre medelam,
46 Moribus antiquos sequitur sine crimine patres.
47 Quintus adest Tatto, cui gratia magna benigno
48 Contulit eximios vitae perducere mores,
49 Nempe palatinas puer est translatus ad aulas,
50 Sed Christi fervore calens, mercede sodales
51 Servitii gaudere suos dimisit, et istud
52 Coenobium ingrediens, monachum se lege ligavit,
53 Hoc recolens, quod prima inibi documenta recepit,
54 Est hodieque probus, felix, spectabilis, aptus.
55 Gaudeo quod tali mereor parere magistro,
56 Cuius ob auxilium praesens me continet aetas.
57 His etenim quinis visa atque audita patenter
58 In verbis scriptoque simul quod nocte notavit
59 Veloci currente manu, narrando resignat.
60 Et surgens prostratus humi, commissa remitti
61 Poscit, et orantes Dominum placare tonantem.
62 Commendans arcana Dei, si morte fuisset
63 Raptus, ut in lucem verbo scriptoque tulissent,
64 Sin alias, prodenda sibi dimittere poscens.
65 Namque cupit patulis totum famare per orbem
66 Faucibus, et cunctas hominum vulgare per aures.
67 Denique vita manens, si corpore staret in isto,
68 Ulterius voluit strictam perducere vitam,
69 Ut potaret aquam, mergentia pocula nunquam;
70 Pluribus adiectis quae nunc exponere longum est.
71 Inspiciunt vultus, nec pallida forma videtur;
72 Non macies foedat, nec membra dolore rigescunt.
73 Attrectant venas, vivo quae sanguine gaudent,
74 Nec signum lethale vident mortisve periclum.
75 Fidentesque animo, vitae compendia spondent
76 Praesentis, mortemque procul discedere dicunt.
77 Ille quibus responsa dedit, quae protulit ante,
78 Crastina namque dies animam de corpore pellet.
79 Taliter ergo diem frater consumpserat illam,
80 Instantemque rotam noctis dieique sequentis,
81 Exponendo metum gravida de carne recessus;
82 Suspirans gemitusque imo de pectore fundens,
83 Fratribus et cunctis sese committere certans,
84 Ad multosque breves rogitans direxit amicos,
85 Ut sanctis precibus veniam implorare studerent.
86 Has ego conscripsi manibus quibus ista notavi.
87 Denique cum primum radios produxerat aura,
88 Me vocitare iubet, residensque infigere cerae
89 Praecipit, atque breves bis quinas dictat, eisdem
90 Sensibus adnectens, quas hic signare studemus,
91 Ut perfecta fides cunctis lucescere possit,
92 Nempe decem fuerant, quarum conscriptio talis:
93 Venerabillimo in Christo Patri ill. Wettinus iam devotus vester aeternam in Domino salutem. Scripsi vobis in mortis periculo, et quia iuventus adhuc floruit, de alio aeculo meam infirmitatem consolare dignemini, ut huius corruptionis mole deposita, ibi quoque gravitate poenarum non constringar: si ad usque centum missas centumque Psalteria pervenerit oratio, erit merces certa. Vale, quem iam non mereor videre.
94 Hunc finemque Brevis iussit firmare per omnes,
95 Quod dum commutans aliter conscribere vellem,
96 Dixit ut haud dubiis possem sic dicere verbis:
97 Nescius hoc scripsi, penitusque stupore movebar,
98 Quippe diem totum soli transegimus illum.
99 Nunc legimus, nunc membra iuvat componere lecto,
100 Me sopor oppressit, vigilem non contigit illum.
101 Orat in excubitu, surgit graditurque valenter,
102 Vesper adit, tandemque mihi est sic ore locutus:
103 Vade, puer, corpusque cibo relevare memento,
104 Proque labore tuo grates digneris habere.
105 Discessi, noctemque minans sol vergit in aequor.
106 Iamque poli pingunt fulgentia sidera centrum,
107 Adveniunt fratres, sistuntque in domate multi.
108 En, ait, incumbit metam finire supremam
109 Carnis in exsilio, terram terraeque recondi
110 Omnimodis petimus, sacras protendite palmas,
111 Instantesque preci, nostrum defendite finem.
112 Res invisa quidem! psalmos prior omnibus ille
113 Antiphonasque, velut quidam praecentor, adorsus
114 Principium cuiusque suo depromit ab ore.
115 Finitis igitur concentibus, ille parumper
116 Respirat pavidus, fratresque ad strata recurrunt,
117 Surgit et huc illucque viam deflectere tentat,
118 Aestuat, agnoscens velox quod transitus instet,
119 Decidit in lectum Christi mysteria sumens,
120 Clausit et extremam vitae mutabilis horam.
121 En venerande Pater, calcem compulsus adivi
122 Cuius principium horror adire fuit.
123 Non ignoro quidem vitiis sordere camoenam:
124 Extortos apices protege si valeas.
125 Ales enim quaecunque suas praecurrere pennas
126 Cogitur, ex superis corruit ima petens.
127 Nil prodesse scio, tamen est parere necesse.
128 Hoc potuit Dominus quam sacra thura cupit.
129 Vestra sequens humilis famulus mandata peregi
130 Aetate et sensu impar ad istud opus.
131 Ne reputes non posse meum, sed velle videto,
132 Atque bono vigeas longa per aeva statu.
133 Amen.
Walafrid Strabo HOME

csg573.360 csg869.115

Walafrid Strabo, Visio Wettini, IX. <<<     >>> DE MORTE WETTINI AD GRIMALDUM CAPELLANUM.
monumenta.ch > Walafrid Strabo > 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik