Walafrid Strabo, Visio Wettini, IX. [In viduas abbatissas. Alia praecepta angeli. Pestis causa. Geroldi comitis mors beata.]
1 | Quantaque femineis nascantur damna catervis |
2 | Quo [quae] servire Deo monachorum more suescunt |
3 | Angelus exponens: Quamplurima daemonis, inquit, |
4 | Lucra virent, lucrumque Dei tepor occupat ingens, |
5 | Ordine confuso mulier dum mortua vivis |
6 | Praefertur, quia deliciis viduata marito |
7 | Sufficiens functa est, prohibent quam vivere gazae |
8 | Subiectae et vivae mortis confinia sumunt, |
9 | Dum factis perversa suis exempla sequuntur. |
10 | Sic perduntur opes quas congessere fideles |
11 | Ad conservandum ius virginitatis honestae: |
12 | Accipit has sitiens labentia gaudia mundi |
13 | Inque voluptatem fert sobria dona nefandam: |
14 | Vivit enim virgo, mortem scelerosa subibit. |
15 | Denique iam viduae capiunt dum iura regendi |
16 | Subvertunt pravam iusto molimine vitam; |
17 | Sordibus e solitis paucae se demere possunt, |
18 | Sed neque concubitu quaedam cessare probantur. |
19 | Sic seducta cohors sequitur per cuncta magistram. |
20 | O Princeps, qui tale malum iunxisse videris, |
21 | Da castis castas, aliud viduata receptet; |
22 | Non equidem prodest multorum perdere mores. |
23 | Creditur en mulier melior quam masculus esse. |
24 | Accipit illa gradum, raro est lex ista virorum, |
25 | Ut nupto citius dentur loca sancta regenda, |
26 | Confusum natura modum discernere poscit. |
27 | Frater item quaerit ubi dogmatis illa moderno |
28 | Staret apostolici perfecta in tempore norma? |
29 | Partibus ex aliis salsi maris , inquit, habetur |
30 | Ille rigor, veterumque viget constantia Patrum. |
31 | Qui paupertatem variis sine rebus adepti |
32 | Terreni nihil inquirunt quod vota retardet, |
33 | Sicque penetrantes coelorum regna capessunt. |
34 | Felices patriae, quarum de cespite surgunt |
35 | Optima gemmarum coelo ornamenta nitentum, |
36 | Auxilium patriae, meriti decus, orbis honestas. |
37 | His dictis iterum verbum sacer angelus infert |
38 | Crimine de veteri Sodomae, quod rura necavit, |
39 | Caetera namque semel vitia exsecranda monebat. |
40 | Hunc autem morbum, mores animasque nocentem |
41 | Daemonis instinctu, naturam perdere promptum, |
42 | Quinquies admonuit aut amplius esse cavendum. |
43 | Tum frater rogitat numerus cur tantus obiret |
44 | Pestis in exitio , plebis populique fidelis. |
45 | Haec, ait, ex factis homines commercia pravis |
46 | Accipiunt, damnatque reos sententia grassans, |
47 | Significatque diem mundo properare futurum, |
48 | Terminus ut tandem ponatur in ordine saecli. |
49 | Ecce dies veniet, nostrum sit quisque paratus, |
50 | Ecce venit Dominus, nostros ut congreget actus. |
51 | Iam vigilare decet, veniens ut quemque coronet. |
52 | Praecipue admonuit divinis laudibus omnes |
53 | Conatu servire bono studioque sagaci; |
54 | Praecipiens ut nemo gravi torpore subactus, |
55 | Negligat assiduas Domino persolvere laudes, |
56 | Ecclesiaeque decus celebretur ut ordine sancto; |
57 | Sollicitus propriam quaerit quicunque salutem, |
58 | Haec agat, et sese poterit subducere flammis. |
59 | Non eget his Dominus, sed nos ut agamus egemus. |
60 | Quin etiam quondam comitem sacer ille Geroldum |
61 | Angelus asseruit requiem captasse beatam, |
62 | Martyribusque parem, quo gloria summa beatis |
63 | Civibus aeternae reddit dulcedinis haustum. |
64 | Et quando zelum Domini conceperat, inquit, |
65 | Gentibus infidis Christi defendere plebem, |
66 | Congrediens huius sumpsit dispendia vitae, |
67 | Aeternis ideo meruit fulgere tropaeis, |
68 | Munera perpetuae capiens ingentia vitae. |
69 | Hic vir in hac patria summa bonitate nitebat, |
70 | Moribus egregius, verax, mansuetus, honestus, |
71 | Cui regina soror, Ludovici chara genitrix |
72 | Hildegardis erat, parili bonitate venusta, |
73 | Viribus ille potens sanctoque potentior actu; |
74 | Defuerat soboles, pariterque et defuit haeres. |
75 | His igitur verbis sese compescere coepit, |
76 | Denegat haeredem Dominus, manet ipse superstes. |
77 | Quod dedit, accipiet, Mariae commendo beatae. |
78 | Sic votum factis sequitur, magis omnibus isti |
79 | Profuit ille loco, cuius nitet Augia donis. |
80 | Bella movet Carolus duros tum Caesar in Hunnos, |
81 | Hoc cecidit bello, populo certante, Geroldus, |
82 | Tunc Dominum famuli lacrymis sumpsere referti, |
83 | Hucque reportatum tam longa per avia corpus |
84 | Insulanensis humus contexit in aede Mariae. |