Walafrid Strabo, Visio Wettini, V. [Sacerdotum pravorum poenae.]
1 | His igitur dictis assumens angelus idem |
2 | Infirmum, duxitque via praecessor amoena. |
3 | Dum vadunt, montana vident quae sidera tangunt, |
4 | Marmoris in specie pulchro commista colore, |
5 | Quaeque in circuitu praecingens igneus amnis |
6 | Ambit, inexhaustos tribuens intrantibus ignes. |
7 | In quo multa nimis monstrata est turba reorum, |
8 | Inque locis aliis diversa facta sequentes |
9 | Agnovit poenas, multosque recumbere dudum |
10 | Quos habuit notos: ibi maior et alter in undis |
11 | Ordo sacerdotum, praefixo stipite vinctus, |
12 | Terga dedit vinclis; quae curis carne superbis |
13 | Contra quemque stetit, mulier pro crimine stupri, |
14 | Fomes adulterii est consors poenalis Averni; |
15 | Tertia cum radios semper produxerit aura |
16 | Dicuntur caedi genitalibus artubus ambo. |
17 | E quibus ille aliquos sese cognosse ferebat. |
18 | Magna sacerdotum numero pars, angelus inquit, |
19 | Lucra petunt terrena, quibusque inhiantur adhaerent, |
20 | Atque palatinis pereuntia praemia quaerunt |
21 | Obsequiis, ornantque magis se veste polita |
22 | Quam radiis vitae; pomposis fercula mensis |
23 | Glorificare parant, animarum lucra relinquunt; |
24 | Deliciis ducti per scorta ruendo volutant; |
25 | Hac ratione alios neque se defendere possunt: |
26 | Peste fameque inopem possent solarier orbem |
27 | Si tota virtute Deo sua lucra referrent. |
28 | Hanc summam mercedis habent, qui talibus instant |
29 | Rebus, ut aeternam capiant in finibus iram. |