Walafrid Strabo, Visio Wettini, IV. [De Wettino et eius aetate. Visio daemonum armatorum. Angelus daemonem fugat. Orationes poscit Wettinus. Angeli consolatio et consilia.]
1 | Spiritus alme veni, nostraeque adiungere Musae |
2 | Unius ut vitam praestanti fine capessam. |
3 | Perge Camoena, virum quem supra, tolle, reliqui, |
4 | Nam Wettinus erat celebri rumore magister, |
5 | Artibus instructus septem de more priorum, |
6 | Cui fortuna dedit scholis adnectier illis |
7 | Quis gaudere solet nitida et lasciva iuventus. |
8 | Sed tamen, exterius quantum discernere nostrum est, |
9 | Moribus in castis vitam mediocriter egit, |
10 | Laudibus ex hominum multas vulgatus ad auras. |
11 | Hic igitur postquam Dominus descendit ab alto |
12 | Carnis in hospitium sexto quater atque peracto |
13 | Octingentesimo rapidis discursibus anno , |
14 | Undecimoque pii Ludovici Caesaris, et dum |
15 | Sexies Octimber [october] declinat quinque diebus, |
16 | Adfuit illa dies quae septima in ordine constat, |
17 | Ut sibi moris erat, quemdam pro corporis haustum |
18 | Prosperitate tulit, quod tunc non solus agebat; |
19 | Adduntur socii reliquisque salubriter actis, |
20 | Ipse nova ingentes patitur gravitate dolores, |
21 | Indigesta vomens, dapibusque in corporis usus |
22 | Sumendis fastidit ali: iam venit ab ortu |
23 | Prima dies, multusque parum discesserat angor; |
24 | Tum reficit non coepta tamen fastidia linquens, |
25 | Nec tractavit in hoc ullum se ferre periclum |
26 | Mortis, ad hanc vitam quando cibus ille animavit. |
27 | Tertia lux oritur noctisque rotam Hesperus affert, |
28 | Colligitur mixtura virum, residetur ad escas; |
29 | Tum fratri: Non mensa placet, non pabula prosunt, |
30 | Cedo locum, compellor enim feritate doloris |
31 | Strata videre mea, haec aliam portate sub umbram. |
32 | Tolluntur stramenta aliamque feruntur in aedem, |
33 | Contiguam cellae quam coenatum ante petivit. |
34 | Ergo ubi membra suo componit languida lecto |
35 | Conclausis oculis penitus dormire nequibat, |
36 | Spiritus ecce doli foribus processit apertis, |
37 | Clericus in specie, frontis latuere fenestrae, |
38 | Ut nec signa quidem parvi videantur ocelli; |
39 | Iam manibus tormenta gerens capitique propinquans, |
40 | Magna sub ardenti complectens gaudia corde: |
41 | Cras torqueris, ait, meritumque rependitur omne. |
42 | O mens orba hominum, quo te deducere caecum |
43 | Expetis, et cuius retinentur sidera septem |
44 | In palma, hunc inimicitia aversaris amara, |
45 | Et cum luce cares, tenebris circumdaris atris, |
46 | Ille feroxque, rapaxque, minax, mendaxque, sagaxque |
47 | Finibus insidians fundo te tinguit averni, |
48 | At Dominus si ductor erit, transmittit Olympo. |
49 | Ille igitur dum tanta minans promittit inermi, |
50 | Turba catervatim piceum comitata magistrum |
51 | Affluxit, totumque locum tetro agmine supplet, |
52 | Armati velut in bellum curruntque per aulam, |
53 | Structuri angustum poenalis carceris antrum |
54 | Nulla relinquentes fugiendi dona pavorem. |
55 | Hic locus insinuat Solymae quod dixit Iesus: |
56 | Ecce dies venient, et tu circumdata vallo |
57 | Laberis usque solum, gladio mactabitur infans, |
58 | Et lapis esse super lapidem hac strage vetatur. |
59 | Urbs animam, lapides tractatus nempe figurant, |
60 | Vallus in angorem positus dignoscitur esse; |
61 | Destructor nam daemon erit, destructio finis, |
62 | Evenit hoc illi qui notum spernit Iesum. |
63 | His actis timor opera [F. ora] premit, pavor occupat artus, |
64 | Spes iam nulla fuit nigram vitare catervam, |
65 | Sed divina cito advenit clementia cursu, |
66 | Viderat in cella monachos sedisse nitentes |
67 | Forma quibus radians, habitusque ignotus in armis, |
68 | Unus ait, media quem sors in sede locavit; |
69 | Res iniusta patet, fugite his sedibus hostes, |
70 | Hic homo sumet adhuc huius compendia vitae. |
71 | His dictis, velut in vallem cum lympha minator |
72 | Fertur, ab aspectu subitis discessibus agmen |
73 | Cessit, et anxietas, tandemque decorus in aulam |
74 | Angelus ingreditur fulgens in veste rubenti, |
75 | Gressibus insistens, sermone acclamat amico: |
76 | Te, dilecta anima, hoc momento visere veni. |
77 | Talia dicenti recubans sermone Latino |
78 | Subdidit: Omnipotens nostris si ignoscere culpis |
79 | Dignatur, pietatis opus perfectius auget; |
80 | Sin alias, pugno concludimur illius omnes, |
81 | Impendat quodcunque placet sequimurque libenter. |
82 | Nam prima sancti patriarchae fronte statuti, |
83 | Inde prophetarum collectio sancta priorum, |
84 | Sanctus apostolici demum globus ordinis, omnes |
85 | Hi genus humanum multo vexere labore, |
86 | Nunc etiam maiora petit solamina praesens. |
87 | Colloquio in medio rumpuntur visa duorum, |
88 | Nondum verborum, sed visus finis habetur, |
89 | Evigilat, si quisque sibi quaesivit adesset; |
90 | Vidit adesse duos, cunctis qui ad strata reversis |
91 | Forte domum intrabant, quorum tunc unus in ipso |
92 | Coenobio praepostus erat, meus ipse magister, |
93 | Praecipua bonitate vigens, et moribus omnes |
94 | Praecellens, latitare volens, sed notus ubique. |
95 | Repperit hunc aliumque domo consistere fratrem, |
96 | Accitisque cavas utrum iaculavit in aures |
97 | Quidquid in angusto cognovit temporis actu. |
98 | Palluit ac timuit, carnisque dolore remoto, |
99 | Surgit ab excubitu pronus tellure recumbens, |
100 | In patulaeque crucis distendens membra figuram: |
101 | Iam tota virtute, viri, prece posco frequenti, |
102 | Inquit, adorantes, veniam deposcite nobis, |
103 | Intentas formate preces, clementia magna est. |
104 | Conspiciunt igitur tanto terrore gementem, |
105 | Cantibus insistunt, palmasque in sidera tendunt, |
106 | Cantantur septem lacrymarum carmina, nec non |
107 | Plurima psalmorum modulamina firmiter addunt, |
108 | Quae tanta anxietas sibi continuare requirit. |
109 | Tunc surrexit humo, lectoque resedit anhelus, |
110 | Exposcitque legi sibi verba novissima sancti |
111 | Gregorii, in scripto quod noscitur illius esse, |
112 | Dialogus, quo multa bonis documenta ministris |
113 | Construxit, mortisque situs per multa serebat. |
114 | Grandis in hoc libro perlecta est lectio fratri. |
115 | Tunc ait, oro, Patres, componite corpora terrae, |
116 | Atque quiete gravem placida relevate laborem. |
117 | Et mihi quod restat spatium concedite noctis, |
118 | Corpus ut invalidum somno pascatur inani. |
119 | Postquam lassa suo prosternunt membra papyro, |
120 | Ipseque tam diros animae carnisque labores |
121 | Dum recreare cupit, coelorum e culmine missus, |
122 | Angelus albato vestitu venit amictus, |
123 | Assistens capiti, qui visum in veste priorem |
124 | Purpurea ostendit, iuxta vestigia stando, |
125 | Blandaque dictorum praemittit verba suorum; |
126 | Laudat et hoc studium, quod confugisset ad almum |
127 | In precibus Dominum, quod lectio sancta placebat, |
128 | Tempore quo graviter terrens angustia pressit; |
129 | Hoc servabis, ait, ne praetermiseris exhinc, |
130 | In multa quoque est psalmus perfectior unus, |
131 | Cui virtus moralis inest, post carmina constans |
132 | Septena atque decem centumque; hunc saepe reflectes, |
133 | Lectio quo legitur, psalmique canuntur aperta |
134 | Veracique fide, iucundum munus habetur; |
135 | Talis et ad Dominum utiliter devotio fumat, |
136 | Atque serenatum hoc placat certamine Christum |