monumenta.ch > Walafrid Strabo > 3
Walafrid Strabo, Visio Wettini, II. <<<     >>> IV.

Walafrid Strabo, Visio Wettini, III. [De Erbaldo et eius electione in abbatem.]

1 Musa soror, maiora refer celerique volatu
2 Pange melos, laudisque facem generisque latebras
3 Cuius ab exortu Hettoni traditur haeres.
4 Est famosa tribus quae legum docta per artes
5 Promeruit primo populi sedisse senatu,
6 Iudicioque bonas iusto discernere leges.
7 Illius e medio surgit generamine proles,
8 Dicitur Erbaldus, verso sermone vir audax.
9 Post septem denosque petit venerabilis annos
10 Insulanense solum, sociatur fratribus illis
11 Atque magisterio Hettonis traditur almi:
12 Quo monstrante, sacris non parva ex parte libellis
13 Imbuitur, variaeque vetant ne traderet artes
14 Septenas curae, antiqui quas auribus indunt
15 Nobilium; namque illa refert scriptura Ioannis
16 Ante retroque animalia sancta oculata fuisse;
17 Sensus adest: Sic doctus homo ex ratione biformi,
18 Ante superna, videt, retro terrena, cavetque
19 Hac ex parte foret ne clauso lumine caecus.
20 Mittitur ad quemdam, socio comitatus, ab inde,
21 Cuius multa viret sapientia dogmate, Scottum [An Clementem Scottum, quem monachus Sangallensis in Vita Caroli Magni ait litteras docuisse in Gallia? MAB.],
22 Quem dixi socium, carmen perquirit abundans,
23 Nam vitam meta et vires in morte triumphat.
24 Nunc incoepta sequar, post pauca parabor ad illud.
25 Denique post reditum luxit perfectior actus,
26 Moribus ardor inest, sermone fidelis amor stat;
27 Fulget in ingenio verax, probus, aptus, honestus,
28 Norma boni, aequa fides, dilectio sancta sub ill
29 Innumerisque bonis nituit, quae cuncta sub ista
30 Non possum brevitate sequi, ne audire recuses.
31 Haec Hettonis erant postquam iactata per aures,
32 Approbat ipse suo passim moderamine vera
33 Esse satis, secumque vehit per terga liquentum
34 Camporum, fluctusque secant, Argosque penetrant,
35 Diximus ut supra, redeuntque Augense sub antrum.
36 Ergo ubi Hettonis silet argumenta potestas
37 Per multa, alteriusque licet dum iura levare,
38 Iam precis arte patet, curritque per ora vicissim
39 Erbaldo debere dari his in moenibus arcem.
40 Annuit ipse Deus, cunctos qui mente sub una
41 Hoc voluisse dedit, pastori mandat alendas
42 In tellure ferax quae gaudet fruge bidentes.
43 Tum perfecta magis Domino servire voluntas
44 Incubat, insignemque virum vota optima produnt.
45 Mentis in occulto quantum prius esse benignus
46 Vellet, in adiecta poteris bonitate probare.
47 Dicam equidem quid in antiquis donasse figuris
48 Hinc agnosco Deum veteres recolendo prophetas.
49 Heliae successit enim venerabilis ille
50 Heliseus, vectumque leves affatur in auras;
51 Spiritus oro tuus mecum duplicetur; at ille:
52 Grandia, nate, petis, fiat tamen ipsa voluntas.
53 Maxima Hettonis nituerunt facta per orbem,
54 Si quid adesse potest, tamen exsuperatur ab isto,
55 Qui solita virtute potens pariterque benignus,
56 Virtutum custos, vitiis saevissimus hostis
57 Ex aetate fuit puerili ipsam usque senectam.
58 Quam pulchre et digne multumque insigniter haeres
59 Vernat, uterque Pater vitaque graduque beatus!
60 Hic pater ante fuit, modo filius, astat, obaudit,
61 Per natumque regi proprium vult corde paterno.
62 Filius iste prius, ductor patris esse iubetur,
63 Et tamen intendit qua se sententia docti
64 Iam senioris agat, sequiturque per omnia pacis
65 Congeries, iungitque gregem concordia praepes
66 Pastorum, nullumque dolus, nullum ira lacessit;
67 Res laudanda quidem pacis innata magistris:
68 Omnipotens, vitae, pacis lucisque repertor,
69 Ambobus vitam per saecula multa ministret.
Walafrid Strabo HOME

csg573.327 csg869.72

Walafrid Strabo, Visio Wettini, II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Walafrid Strabo > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik