monumenta.ch > Walafrid Strabo >
>>> Walafrid Strabo, Visio Wettini, I.

Walafrid Strabo, Visio Wettini, PRAEFATIO AD GRIMALDUM CAPELLANUM.

1 Domino Patri, vereque felici, et purissima sinceritate venerando GRIMALDO capellano, WALAFRIDUS STRABUS aeternae beatitudinis in Salvatore mundi salutem.
2 Ex quo, Pater beatissime, familiari quadam pietate exiguitatem meam dignati estis agnoscere, sedulo tenaci memoria amplexabar, cuius praesentiam summo ardore sitiebam, sicut et hactenus ago. Licet enim longa interiectae telluris spatia sequestrent, vasti montium et saltuum dirimant anfractus, animo tamen spiritali igne aestuans, quamvis absens, assidue vestros quasi quoddam speculum intueor obtutus.
3 Denique iussu Adalgisi venerandi Patris in Domino, visionem Wettini propinqui vestri [Frater scilicet Grimaldi. BASN.], quam beatus pater Hetto [Abbas Augiensis anno 801, Basileensis episcopus, Caroli Magni legatus ad Orientales. BASN.] urbanae facundiae, mellifluis floribus adornans, prosaicis verbis doctissime composuit, versibus hexametris furtim exemplare coactus sum.
4 Ideo nulli hoc ut placeat exhibeo, tantum illius voluntati satisfeci, et maior erat obedientia quam facultas.
5 Sciebam etenim quia qui spiritalibus viris obtemperat, nunquam errat.
6 Et si in pedum mensuris et synaloepharum positione fefelli, contra nullum luctamen inibo, quia ad rumusculos [Forte ramusculos, ut paulo infra. CAN.] spargendos non egi, sed potius ob propositi mei conservationem. Quippe cui nec aetas ad talia competit, nec scientia suppetit.
7 Scintilla quaedam inest et eget fomite.
8 In hoc autem primitivo carmine nec tempus morosum ad cautelam concessum est, nec proprii sermonis habui potestatem. Arbitror autem quod si per campos darentur vagandi induciae, quivissem fortasse ramusculos aliquos decerpere, quibus mea rusticitas aliquantisper tegeretur. Unam itaque ob causam impossibilitatem superavit voluntas. Comperimus etenim quosdam esse qui hoc nil amplius vanis somniis diiudicantes, nec habere aut credere aut audire dignantur.
9 Hanc autem praesumptionem ut audierint, turgentes assumunt in manus, avidique vitia quibus redundat rimantes, velint nolint, ipsum quod oderunt invenient, dum quod sitiunt quaesierint.
10 Compulsum tamen me sciant in hoc prorupisse, et quasi stimulis plerumque impulsum scriptitasse.
11 Sed propter amorem eius qui haec vidit, et ista fieri desideravit, et me haec fiducia animavit.
12 Quapropter, beatissime Pater, quaeso sanctitatem vestram ut emendare dignemini quidquid in hoc pittacio censura vestra aptum correctioni vel a vero discordans deliberaverit.
13 Necesse enim est ut Erlebaldum dominum et Tattonem praeceptorem meum haec res non lateat, quia fas non est monacho suum quidquam celare abbatem.
14 Si itaque considerantes nimiis nacti fuerint sordere mendaciis, statim pungent, non palpabunt.
15 Et, ut vereor, qui pene octavum decimum iam annum transegi, dignis verberibus vapulabo.
16 Optime enim hac arte, sicut et in aliis imbuti sunt, sed minus diligunt. Ideo defendere dignemini utilitatem meam, et huius scedulae infirma tueri.
17 Quaedam etiam nomina in contextu occultata, qui diligenter investigaverit, istis versibus impressa reperiet. Bene valentem, et Strabi memorem, te Deus omnipotens in aeterna felicitate conservare dignetur, sanctissime Pater. Amen.
Walafrid Strabo HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik