monumenta.ch > Walafrid Strabo > 24
Walafrid Strabo, Hortulus, XXIII RAPHANUS. <<<    

Walafrid Strabo, Hortulus, XXIV ROSA.

1 Iam nisi me fessum via longior indupediret,
2 Scrupeus atque novi tereretur carminis ordo,
3 Debueram viburna rosae pretiosa metallo
4 Pactoli et niveis Arabum circumdare gemmis.
5 Haec, quia non Tyrio Germania tingitur ostro
6 Lata nec ardenti se Gallia murice iactat,
7 Lutea purpureis reparat crementa quotannis,
8 Ubertum floris, tantum qui protinus omnes
9 Herbarum vicisse comas, virtute et odore
10 Dicitur, ut merito florum flos esse feratur.
11 Inficit hic oleum proprio de nomine dictum,
12 Quod quam saepe fiat mortalibus utile curis,
13 Nec meminisse potest hominum, nec dicere quisquam.
14 Huic famosa suos opponunt lilia flores,
15 Longius horum et iam spirans odor imbuit auras.
16 Sed si quis nivei candentia germina fructus
17 Triverit, aspersi mirabitur illicet omnem
18 Nectaris ille fidem celeri periise meatu.
19 Hoc quia virginitas fama subnixa beata
20 Flore nitet, quam si nullus labor exagitarit
21 Sordis, et illiciti non fregerit ardor amoris,
22 Flagrat odore suo. Porro si gloria pessum
23 Integritatis eat, fateor, mutabit odorem.
24 Haec duo namque probabilium genera inclyta florum
25 Ecclesiae summas signant per saecula palmas
26 Sanguine martyrii carpunt quae dona rosarum,
27 Liliaque in fidei gestant candore nitentis.
28 O mater virgo, fecundo germine mater,
29 Virga fide intacta, sponsi de nomine sponsa,
30 Sponsa, columba, domus, regina, fidelis amica,
31 Bello carpe rosas, laeta arripe lilia pace,
32 Flos tibi sceptrigero venit generamine Iesse,
33 Unicus antiquae reparator stirpis et auctor.
34 Lilia qui verbis vitaque dicavit amoena,
35 Morte rosas tingens, pacemque et praelia membris
36 Liquit in orbe suis, virtutem amplexus utramque,
37 Praemiaque ambobus servans aeterna triumphis.
38 DICATIO OPUSCULI.
39 Haec tibi servitii munuscula vilia parvi
40 Strabo tuus, Grimalde pater doctissime, servus
41 Pectore devoto, nullius ponderis offert.
42 Ut cum conseptu viridis consederis horti
43 Super opacatas frondenti germine malos,
44 Persicus imparibus crines ubi dividit umbris,
45 Dum tibi cana legunt tenera lanugine poma
46 Ludentes pueri, schola laetabunda tuorum,
47 Atque volis ingentia mala capacibus indunt;
48 Grandia conantes includere corpora palmis:
49 Quo moneare habeas nostri pater alme laboris
50 Dum relegis quae dedo volens, interque legendum
51 Ut vitiosa seces deposco, placentia firmes.
52 Te Deus aeterna faciat virtute virentem,
53 Immarcescibilis palmam contingere vitae;
54 Hoc Pater, hoc Natus, hoc Spiritus annuat almus.
Walafrid Strabo HOME

bav1519.194

Walafrid Strabo, Hortulus, XXIII RAPHANUS. <<<    
monumenta.ch > Walafrid Strabo > 24