monumenta.ch > Walafrid Strabo > 22
Walafrid Strabo, Hortulus, XXI AMBROSIA. <<<     >>> XXIII RAPHANUS.

Walafrid Strabo, Hortulus, XXII NEPETA.

1 Herbarum in numero, quas hortulus ille recenti
2 Semper prole creat, nepetae non segnior exit
3 Surculus, urticam foliis simulantibus, alto
4 Vertice pergratum late largitus odorem.
5 Haec variis olim morborum accommoda curis,
6 Non extrema alias inter decernitur herbas.
7 Huius enim succus, roseo commistus olivo,
8 Efficit unguentum, laesae quod vulnera carnis
9 Atque cicatricum deformia signa novarum
10 Posse abolere aiunt, prisco reparare nitori,
11 Et revocare pilos plagae quos forte recentis
12 Pestis hiulca tulit sanie taboque perosos.
Walafrid Strabo HOME

bav1519.194