monumenta.ch > Walafrid Strabo > 20
Walafrid Strabo, Hortulus, XIX BETTONICA. <<<     >>> XXI AMBROSIA.

Walafrid Strabo, Hortulus, XX AGRIMONIA.

1 Hic quoque sarcocolam, campos quae plurima passim
2 Vestit, et effetis silvarum inventa sub umbris
3 Nascitur, ordinibus facile est discernere pulchris.
4 Haec praeter varium latae virtutis honorem,
5 Trita domat ventris praedirum et pota dolorem.
6 Si quae forte chalybs infensus vulnera membris
7 Indiderit nostris, huius tentare iubemur
8 Auxilium, partique imponere tonsa patenti
9 Germina, maturum nacturi hac arte vigorem
10 Si tamen addatur mordens cataplasmati acetum.
Walafrid Strabo HOME

bav1519.194