monumenta.ch > Walafrid Strabo > 19
Walafrid Strabo, Hortulus, XVIII APIUM. <<<     >>> XX AGRIMONIA.

Walafrid Strabo, Hortulus, XIX BETTONICA.

1 Montibus et silvis, pratis et vallibus imis
2 Bettonicae pretiosa licet collectio cunctis
3 Pene locis superet passim, tamen hanc quoque noster
4 Hortus habet, cultaque docet mansuescere terra.
5 Haec tantum meruit generali nomine laudis,
6 Ut si quid mea Musa velit superaddere, tandem
7 Mole operis devicta sui, iam sentiat, illa
8 Utilitate minus quidquid deprompserit esse.
9 Hanc viridem si forte tuos coneris in usus
10 Carpere, siccatamve hiemi deponere pigrae,
11 Turbida sive tuas oblectant pocula fauces,
12 Seu potius longo tibi defecata labore
13 Dona placent, huius virtus mirabilis herbae
14 Omnia sufficiet, quam quosdam pendere tanti
15 Novimus, ut contra, totum si iniuria corpus
16 Impetit interius, muniri viribus eius
17 Sese posse rati, soleant haurire diebus
18 Continuis hoc acre genus medicaminis almi.
19 Praeterea caput infesto si vulnere fractum
20 Tabuerit, tum crebra terens imponito sacrae
21 Tegmina bettonicae, statim mirabere vires
22 Illius in solidum fuerit dum clausa cicatrix.
Walafrid Strabo HOME

bav1519.194