monumenta.ch > Walafrid Strabo > 17
Walafrid Strabo, Hortulus, XVI MENTHA. <<<     >>> XVIII APIUM.

Walafrid Strabo, Hortulus, XVII PULEIUM.

1 Non patitur cunctas angustia carminis huius
2 Pulei virtutes celeri comprendere versu.
3 Hoc apud Indorum tanti constare peritos
4 Fertur, apud Gallos quanti valet Indica nigri
5 Congeries piperis, quis iam dubitare sinetur
6 Hac herba plures leniri posse labores?
7 Quam pretiis inhianter emit ditissima tantis
8 Gens, hebenoque auroque fluens, et mira volenti
9 Quaeque ferens mundo, o magni laudanda Tonantis
10 Virtus et ratio, nullis quae munera terris
11 Larga suae non pandit opis, quae rara sub isto
12 Axe videre soles, aliis in partibus horum
13 Copia tanta iacet, quantam vilissima tecum
14 Efficiunt: rursus quaedam quae spreta videntur
15 Forte tibi, magno mercantur ditia regna,
16 Altera ut alterius potiatur fenore tellus,
17 Orbis et in toto per partes una domus sit.
18 Puleium quam decoctum curabit amice
19 Et potu et fotu stomachum (mihi crede) morantem.
20 Dum canimus quae certa gravi ratione tenemus
21 Quaedam audita, et iam vero miscere cothurn
22 Fas ususque sinit: ramum coniungito pulei
23 Auriculae, ne forte caput turbaverit aestus
24 Solis in aerio si te perflarit aperto.
25 Quod nisi me currens deponere vela Thalia
26 Cogeret, ac tandem portus intrare moneret,
27 Hinc tibi multiplices poteram decerpere flores.
Walafrid Strabo HOME

bav1519.194

Walafrid Strabo, Hortulus, XVI MENTHA. <<<     >>> XVIII APIUM.
monumenta.ch > Walafrid Strabo > 17