monumenta.ch > Walafrid Strabo > 12
Walafrid Strabo, Hortulus, XI LIBISTICUM. <<<     >>> XIII LILIUM.

Walafrid Strabo, Hortulus, XII CAEREFOLIUM.

1 Quae tot bellorum, tot famosissima rerum
2 Magnarum monumenta sacro pia conficis ore,
3 Exiles, Erato, non dedignare meorum
4 Divitias olerum versu perstringere mecum.
5 Infirmis divisa licet Macedonia ramis
6 Spargitur, et crebris ignobile semen aristis
7 Sufficit, illa tamen, toto reparabilis anno,
8 Pauperiem largo solatur munere plebis
9 Indignae [Barth., indiguae.], nec non restringere sanguinis undas
10 Corpore diffusas, facili solet obvia gustu.
11 Illa quoque infesto venter dum forte dolore
12 Turbatur, fomenta super non irrita ducit,
13 Puleium sibimet frondesque papaveris addens.
Walafrid Strabo HOME

bav1519.192

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik