monumenta.ch > Walafrid Strabo > 5
Walafrid Strabo, Hortulus, IV ABROTONUM. <<<     >>> VI PEPONES.

Walafrid Strabo, Hortulus, V CUCURBITA

1 [Ingeniosum est illud caput de cucurbita, nec a melioribus auctoribus melius concinnatum videtur. BARTHIUS.] Haud secus altipetax, semente cucurbita vili
2 Assurgens, parmis foliorum suscitat umbras
3 Ingentes, crebrisque iacit retinacula ramis:
4 Ac velut ulmum hedera implicuit cum frontibus altam,
5 Ruris abusque sinu toti sua brachia circum
6 Laxa dedit ligno, summumque secuta cacumen
7 Corticis occuluit viridi tutamine rugas:
8 Aut arbustivum vitis genus, arbore cum se
9 Explicuit quavis, ramorumque alta corymbis
10 Vestiit, et propria sursum se sponte levavit:
11 Visitur ergo rubens aliena in sede racemus
12 Dependere, premit tabulata virentia Bacchus,
13 Pampinus et frondes discernit latior altas.
14 Sic mea sic fragili de stirpe cucurbita surgens
15 Diligit appositas, sua sustentacula, furcas,
16 Atque amplexa suas uncis tenet unguibus alnos
17 Ne vero insano divelli turbine possit,
18 Quot generat nodos, tot iam retinacula trudit.
19 Et quoniam duplicem producunt singula funem,
20 Undique fulturam dextra laevaque prehendunt.
21 Et velut in fusum nentes cum pensa puellae
22 Mollia traiiciunt, spirisque ingentibus omnem
23 Filorum seriem pulchros metantur in orbes,
24 Sic vaga tortilibus stringunt amenta catenis
25 Scalarum, teretes involvuntque illico virgas,
26 Viribus et discunt alienis tecta cavarum
27 Ardua porticuum volucri superare natatu [Hanck., meatu.].
28 Iam quis poma queat ramis pendentia passim
29 Mirari digne? quae non minus undique certis
30 Sunt formata viis, quam si tornatile lignum
31 Inspicias medio rasum, quod mymphure constat.
32 Illa quidem, gracili primum demissa flagello,
33 Oblongo tenuique ferunt ingentia collo
34 Corpora: tum vastum laxatur in ilia pondus,
35 Totum venter habet, totum alvus, et intus aluntur
36 Multa cavernoso seiunctim carcere grana,
37 Quae tibi consimilem possunt promittere messem.
38 Ipsis quin etiam teneri sub tempore fructus
39 Ante humor quam clausa latens per viscera sero
40 Autumni adventu rarescat, et arida circum
41 Restiterit cutis, inter opes transire ciborum
42 Saepe videmus, et ardenti sartagine pinguem
43 Combibere arvinam, et placidum segmenta saporem
44 Ebria multoties mensis praestare secundis.
45 Si vero aestivi sinitur spiramina solis
46 Cum genitrice pati, et matura falce recidi,
47 Idem fetus in assiduos formarier usus
48 Vasorum poterit, vasto dum viscera ventre
49 Egerimus, facili radentes ilia torno.
50 Nonnunquam hac ingens sextarius abditur alvo,
51 Clauditur aut potior mensurae portio plenae
52 Amphora, quae piceo linitur dum glutine, servat
53 Incorrupta diu generosi dona Lyaei.
Walafrid Strabo HOME

bav1519.190

Walafrid Strabo, Hortulus, IV ABROTONUM. <<<     >>> VI PEPONES.
monumenta.ch > Walafrid Strabo > 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik