monumenta.ch > Walafrid Strabo > 1
Walafrid Strabo, Hortulus, PRAEFATIO. <<<     >>> II SALVIA.

Walafrid Strabo, Hortulus, I CULTURAE INITIUM.

1 Bruma senectutis vernacula totius anni
2 Venter, et ampliflui consumptrix saeva laboris,
3 Veris ubi adventu terrarum pulsa sub imas
4 Delituit latebras, vestigiaque horrida avarae
5 Ver hiemis reduci rerum delere pararet
6 Stemmate [Id est corona.], et antiquo languentia rura nitori
7 Reddere, ver orbis primum caput et decus anni:
8 Purior aura diem cum iam reserare serenum
9 Inciperet, zephyroque herbae floresque secuti
10 Tenuia porrigerent radicis acumina, caeco
11 Tecta diu gremio, canasque exosa pruinas;
12 Cum sylvae foliis, montes quoque gramine pingui,
13 Prataque conspicuis vernarent laeta virectis:
14 Atriolum, quod pro foribus mihi parva patenti
15 Area vestibulo solis convertit ad ortum,
16 Urticae implerunt, campique per aequora parvi
17 Illita ferventi creverunt tela veneno.
18 Quid facerem? tam spissus erat radicibus infra
19 Ordo catenatis, virides ut texere lentis
20 Viminibus crates stabuli solet arte magister:
21 Ungula cornipedum si (quando humore nocetur
22 Collecto) putres imitatur marcida fungos.
23 Ergo moras rumpens Saturni dente latentes
24 Aggredior glebas, torpentiaque arva, revulsis
25 Sponte renascentum complexibus urticarum
26 Erigo, et umbricolis habitata cubilia talpis
27 Diruo, lumbricos revocans in luminis oras.
28 Inde Noti coquitur flabris solisque calore
29 Areola, et lignis ne diffluat obsita quadris
30 Altius a plano modicum resupina levatur;
31 Tota minutatim rastris contunditur uncis,
32 Et pinguis fermenta fimi superinsinuatur.
33 Seminibus quaedam tentamus oluscula, quaedam
34 Stirpibus antiquis priscae revocare iuventae.
35 Denique vernali interdum conspergitur imbre
36 Parva seges, tenuesque fovet praeblanda vicissim
37 Luna comas. Rursus si quando sicca negabant
38 Tempora roris opem, culturae impulsus amore
39 (Quippe siti metuens graciles torpescere fibras),
40 Flumina pura cadis inferre capacibus acri
41 Curavi studio, et propriis infundere palmis
42 Guttatim, ne forte [Ne fors, Hanck., not. ms.] velocior impetus undas
43 Ingereret nimias, et semina iacta moveret.
44 Nec mora germinibus vestitur tota tenellis
45 Areola, et quanquam illius pars ista sub alto
46 Arescat tecto, pluviarum et muneris expers
47 Squalleat aerei: pars illa perennibus umbris
48 Diffugiat solem: pars haec, quia celsior, ignei
49 Sideris accessum lateris neget obice duri:
50 Non tamen ulla sibi fuerant quae credita pridem,
51 Spe sine crementi pigro sub cespite clausit.
52 Quin potius quae sicca fere, translata subactis
53 Suscepit scrobibus, redivivo plena virore
54 Restituit, reparans numeroso semina fructu.
55 Nunc opus ingeniis, docili nunc pectore et ore
56 Nomina quo possim viresque attingere tantae
57 Messis, ut ingenti res parvae ornentur honore.
Walafrid Strabo HOME

bav1519.188

Walafrid Strabo, Hortulus, PRAEFATIO. <<<     >>> II SALVIA.
monumenta.ch > Walafrid Strabo > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik