monumenta.ch > Servius > 846
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 845 <<<     >>> Versus 847

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 846

1 lm|tartaream megaeram|lm bene 'Tartaream' addidit, ut ostendat esse et terrenam et aeriam Megaeram: nam, ut etiam in tertio diximus, volunt periti quandam triplicem potestatem esse et in terris et apud superos, sicut est furiarum apud inferos. ideo autem dicit has ex Nocte progenitas, ut ostendat et latenter oriri et intolerabilem esse iram deorum.
2 lm|nox intempesta|lm perpetuum est noctis epitheton. alio modo dicimus intempestam, partem noctis significantes.
Servius HOME

bav1646.447 bnf7761.70 bnf7959.253 bnf7960.200 bnf10307.472 csg862.345 med221.372