monumenta.ch > Servius > 63 > 650 > 64 > 830
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 830

1 lm|es germana iovis saturnique altera proles|lm locus de obscuris, de quo quidam hoc sentiunt: petis paene inlicita, sed concedenda sunt, quoniam soror Iovis es, id est Saturni filia. quod si voluerimus admittere, erit sequens versus incongruus, ut 'irarum tantos volvis sub pectore fluctus'. unde melius est ut ita intellegamus: soror Iovis es, id est Saturni filia: unde non mirum est tantam te iracundiam retinere sub pectore. nam scimus unumquemque pro generis qualitate in iram moveri: nobiles enim etsi ad praesens videntur ignoscere, tamen in posterum iram reservant. quod nunc Iunoni videtur obicere: nam cum se concedere diceret, petiit tamen quod graviter posset obesse Troianis. sic Homerus inducit Calchantem dicentem de Agamemnone: regum irae ita se habent, ut, etiam si ad praesens indulgere videantur, stimulos iracundiae ad futurum reservent.
Servius HOME

bav1646.446 bnf7761.70 bnf7959.252 bnf7960.200 bnf10307.472 csg862.343 med221.371

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik