1 | lm|adiuro stygii caput inplacabile fontis|lm pro 'iuro', nam prothesis est. quidam tamen volunt 'iuro' tunc dici debere, cum confirmamus aliquid aut promittimus, ut 'iuro me facturum', 'adiuro' vero, cum negamus, ut 'adiuro me non posse', 'adiuro me non fecisse': Terentius 'adiurat, se non posse apud vos, Pamphilo absente, perdurare'. potest tamen et 'ad' valde significare, ut sit 'adiuro' valde iuro. 'inplacabile' autem periurantibus inplacabile. et bene respondit ad illud quod Iuppiter iuraverat in decimo , ne quis deorum Troianis vel Rutulis ferret auxilium. |