1 | lm|non ut tela tamen non ut contenderet arcum|lm hoc loco quasi Iuturnam sagittam iecisse significat; sed, ut supra diximus, possumus accipere, quod alter in eius gratiam in Aenean tela contorsit. ipsi adscribendum ergo 'contenderet arcum'. alii 'ostenderet', id est adiuvaret tendentem in Aenean telum: non enim certus auctor vulneris fuerat. |