1 | lm|quia nota mihi tua magne voluntas iuppiter|lm hoc ideo Iuno, quia Iuppiter necessitatem obiecerat fati, dicens 'ventum ad supremum est'. sed Iuno, sciens fatum esse quicquid Iuppiter dixerit, dicit se cedere eius voluntati: nam id agit, ut conciliet sibi eius favorem ad petitionem futuram. |