monumenta.ch > Servius > 794
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 793 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 794

1 lmndigetem Aenean scis ipsa et scire fateris|lm subaudis 'fore'. et indigetes dii duplici ratione dicuntur: vel secundum Lucretium, quod nullius rei egeant, qui ait ipse suis pollens opibus nihil indiga curae: vel quod nos deorum indigeamus, unde quidam omnes deos indigetes appellari volunt. alii patrios deos indigetes dici debere tradunt, alii ab invocatione indigetes dictos volunt, quod 'indigeto' est precor et invoco: vel certe indigetes sunt dii ex hominibus facti, et dicti indigetes quasi in diis agentes. sane de Aenea fabula talis est: cum Turno occiso et accepta Lavinia, condita civitate in Numicum fluvium, ut alii volunt, sacrificans, ut alii, Mezentium, ut alii, Messapum fugiens, cecidisset, nec eius esset cadaver inventum, Ascanius, filius eius, victo Mezentio cum ceteris Troianis credens et iactitans inter numina receptum, sive patrem volens consecrare, templum ei constituit, quod indigetis appellari iussit.
Servius HOME

bav1646.446 bnf7761.70 bnf7959.252 bnf7960.200 bnf10307.472 csg862.341 med221.371