1 | lm|bello fecere profanos|lm 'profanum' proprie dicitur quod ex religiosa re in hominum usum convertitur, ut hic plenissime ostenditur: dicens enim Turnus 'colui vestros si semper honores, quos contra Aeneadae bello fecere profanos' <ostendit> et sibi religiosam fuisse arborem, et a Troianis in usum communem fuisse praesumptam: nam ex sua persona poeta ait 'forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat nautis olim' et subiunxit 'sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum s.' at postea dicendo 'bello fecere profanos' docuit 'profanum' esse quod a religione in usum hominum transiit. sacro profanum contrarium, ut festo profestum, fasto nefastum. ergo non omne quod sacrum non sit, profanum, sed quod sacrum fuerit et esse desierit. |