1 | lm|nullo discrimine|lm sine aliquo intuitu religionis. et deest 'habito', ut sit 'nullo discrimine habito'. intellegendum autem, eatenus stirpem excisum, quatenus supra terram fuit; ergo 'stirpem' pro 'arborem' accipiendum, quia et subolem 'stirpem' appellant. |