monumenta.ch > Servius > 529 > 5 > 766
    >>> Versus 767

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 766

1 lm|sacer oleaster|lm fere omnia Latina arborum nomina generis feminini sunt, exceptis paucis, ut 'hic oleaster' et 'hoc siler': Vergilius ut molle siler lentaeque genistae. item 'hoc buxum', licet et 'haec buxus' dicatur: nam superfluam quidam volunt facere discretionem, ut 'haec buxus' de arbore dicamus, 'buxum' vero de ligno conposito: legimus enim in Vergilio de tibiis 'buxusque vocat Berecyntia matris Idaeae'. item cum de arboribus loqueretur, ait 'et torno rasile buxum'.
Servius HOME

bav1646.445 bnf7761.70 bnf7959.252 bnf7960.200 bnf10307.471 csg862.339 med221.370

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik