monumenta.ch > Servius > 736
    >>> Versus 737

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 736

1 lm|patrio mucrone relicto|lm quo tempore vulneratum vidit Aenean. sed supra de Turno 'simul aptat habendo ensemque clipeumque, ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat'. modo ergo Metisci usus est ferro: et haec ratio est, quod, quamvis armatus suo gladio descendisset ad campum, tamen causa foederis deposuisset arma. nam et de Aenea hoc dixit 'dextram tendebat inermem', qui utique ad foedus non inermis advenerat: nam dictum est 'hinc pater Aeneas, sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis'. sane 'patrio' modo 'paterno' significat: nam Dauni fuerat gladius, ut 'ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat'. alias 'patrium' a patria est derivativum. 'mucrone' autem pro 'gladio', a parte totum.
Servius HOME

bav1646.445 bnf7761.70 bnf7959.252 bnf7960.200 bnf10307.471 csg862.338 med221.370