1 | lmuppiter ipse duas aequato examine lances|lm aut poetice dictum est et ratione caret: nam Iuppiter ignorare nihil poterat: aut certe illud quaerit, quis ibi de Turno et Aenea mortis adferat causam. nam dicunt philosophi, mortem ad eum minime pertinere: nam bona tantum praestat, nec ad eum quae mala sunt, pertinent: nam ideo et aequas lances sustinet. vel ideo a Iove hoc fit, ut Iunoni aliisque deis necessitatis violentiam probet. an inquirit, utrum tempus sit? tamen sciendum, locum hunc a Vergilio ita esse translatum, ut in Homero lectus est. |