1 | lm|quantus athon|lm haec est vera lectio: nam si 'Athos' legeris, 'os' brevis est et versus non stat. 'Athon' autem dici accusativus indicat: nam 'hunc Athona' facit, sicut 'Apollon' 'Apollona'. quod autem Herodotus 'hunc Athon' et 'hunc Apollo' dicit, Atticae declinationis est. Athon autem mons est adiacens Thraciae, circa Lemnum insulam, in promunturio Macedoniae. |
2 | lm|aut quantus eryx|lm Siciliae mons supra Drepanum oppidum. |