monumenta.ch > Servius > 870 > 151 > 694
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 693 <<<     >>> Versus 695

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 694

1 lm|me verius unum pro vobis f. l.|lm 'verius' iustius. et sensus hic est: iustius est, me unum pro omnibus rupti foederis poenas exsolvere. alii veteri more dictum accipiunt: 'verum' enim quod rectum et bonum esset, appellabant: Terentius 'idne est verum modo? id est pessimum genus', et item 'quod si astu rem tractavit, di vestram fidem! quantam et quam veram laudem capit Parmeno!' Sallustius in primo 'ea paucis, quibus peritia et verum ingenium est, abnuentibus', idem '†per pennatam paucis pro pectus vera est aestimanda'.
Servius HOME

bav1646.444 bnf7761.70 bnf7959.251 bnf7960.199 bnf10307.471 csg862.335 med221.370