1 | lm|sancta ad vos anima|lm quae differentia sancti sit, superius dictum est: hic 'sancta' incorrupta accipiendum est: neque enim sacro aut religioso eius anima tenebatur. |
2 | lmstius inscia culpae|lm vel fugae, quia fuga grande crimen est apud virum fortem: vel rupti foederis et laesae religionis, a qua re se esse dicit alienum propter futura supplicia. |