1 | lm|usque adeone mori miserum est|lm tacitae quaestioni occurrit. et quidam hoc verbum reprehendunt 'usque adeone'; melius dici 'usque eo': Lucilius septimo 'usque adeo studio atque odio illius efferor ira'. quidam sic accipiunt 'usque adeone mori miserum est', ut non quasi confirmet, sed quasi interroget, quare dea sic de illo laboret ut vivat, cum satius sit honeste mori, quam turpiter vivere. ergo 'usque adeone', ut tamen tanta turpitudo ferenda sit. |
2 | lm|vos o mihi manes|lm quasi per fantasiam relinquens superos, ad manes convertit orationem. |