monumenta.ch > Servius > 632
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 632

1 lm|prima per artem foedera turbastlm 'prima' aut inchoantia: aut 'tu prima': nam post datum augurium quo animi omnium perturbati sunt, et post eius orationem Tolumnius tela contorsit. 'per artem' autem per fraudem, ut 'artificis scelus'.
Servius HOME

bav1646.443 bnf7761.70 bnf7959.251 bnf7960.199 bnf10307.470 csg862.331 med221.369