1 | lm|canitiem|lm ex aetate pathos movit: non enim tam miserum est, regem in miseriis esse, quam senem. |
2 | lmnmundo pulvere|lm bene 'inmundo' addidit: sic in georgicis monitionibus 'et cinerem inmundum iactare per agros', quia etiam pulvis ille quo utuntur puellae, cinis vocatur, unde etiam ciniflones dicti sunt: Horatius 'custodes, lectica, ciniflones, parasitae'. |