monumenta.ch > Servius > 606
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 605 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 606

1 lm|et roseas laniata genas|lm moris fuit apud veteres ut ante rogos regum humanus sanguis effunderetur, vel captivorum vel gladiatorum: quorum si forte copia non fuisset, laniantes genas suum effundebant cruorem, ut rogis illa imago restitueretur. tamen sciendum, cautum lege duodecim tabularum, ne mulieres carperent faciem, his verbis 'mulier faciem ne carpito'.
Servius HOME

bav1646.443 bnf7761.70 bnf7959.251 bnf7960.199 bnf10307.470 csg862.329 med221.368

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik