monumenta.ch > Servius > 603
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 602 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 603

1 lm|et nodum informis letlm alii dicunt, quod Amata inedia se interemerit. sane sciendum quia cautum fuerat in pontificalibus libris, ut qui laqueo vitam finisset, insepultus abiceretur: unde bene ait 'informis leti', quasi mortis infamissimae. ergo cum nihil sit hac morte deformius, poetam etiam pro reginae dignitate dixisse accipiamus. Cassius autem Hemina ait, 'Tarquinium Superbum, cum cloacas populum facere coegisset, et ob hanc iniuriam multi se suspendio necarent, iussisse corpora eorum cruci affigi. tunc primum turpe habitum est mortem sibi consciscere'. et Varro ait, 'suspendiosis, quibus iusta fieri ius non sit, suspensis oscillis, veluti per imitationem mortis parentari'. docet ergo Vergilius secundum Varronem et Cassium, quia se laqueo induerat, leto perisse informi.
Servius HOME

bav1646.443 bnf7761.70 bnf7959.251 bnf7960.199 bnf10307.469 csg862.329 med221.368

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik