monumenta.ch > Servius > 587
    >>> Versus 588

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 587

1 lmnclusas ut cum latebroso in pumice pastor|lm paene omnia comparationis istius verba ad supra dictum pertinent bellum: nam ita apes inclusae sunt, ut homines qui obsidentur: ita civitatem timentium latebras dicimus, sicut apum sunt alvearia: item pastor est et re vera pastor et ductor exercitus, ut Homerus ποιμένα λαοῦ. 'in pumice' autem iste masculino genere posuit, et hunc sequimur: nam et Plautus ita dixit: licet Catullus dixerit feminino.
Servius HOME

bav1646.442 bnf7761.70 bnf7959.251 bnf7960.199 bnf10307.469 csg862.328 med221.368