1 | lm|mortis metae|lm id est mors, quae meta est et finis: nam metam et fines vitae dicimus, non mortis: mors enim infinita est. sciendum tamen, ita hoc de Homero esse translatum, qui ait τέλος θανάτοιο, hoc est finis mortis: nam in ipsa morte finis est. |