1 | lm|dextera nec tua te graium fortissime cretheu eripuit turno nec di texere cupencum|lm ita Aenean comparat Turno, ut eum superiorem esse significet: nam quem Turnus interimit, fortitudo sua liberare non potuit; ei vero quem occidit Aeneas, ne sua quidem numina prodesse potuerunt. Terentius 'memini relinqui me deo irato meo'. sic alibi 'nec di morientis Elissae'. singuli enim deos proprios habemus genios. sane sciendum cupencum Sabinorum lingua sacerdotem vocari, ut apud Romanos flaminem et pontificem, sacerdotem. sunt autem cupenci Herculis sacerdotes. ergo quia huic proprium nomen de sacerdote finxit, bene dixit 'nec dii texere sui'. et quidam reprehendunt poetam hoc loco, quod in nominum inventione deficitur: iam enim in IX. Crethea a Turno occisum induxit, ut 'Crethea, musarum comitem'; sed et Homerus et Pylaemenem et Adrastum bis ponit et alios conplures. |