monumenta.ch > Servius > 529
    >>> Versus 530

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 529

1 lm|murranum hic atavos et avorum antiqua sonantem nomina|lm hoc est cuius maiores omnes Murrani sunt dicti et reges fuerunt, ut 'per regesque actum genus omne Latinos'. scimus enim solere plerumque fieri ut primi regis reliqui nomen etiam possideant, ut apud Romanos Augusti vocantur, apud Albanos Silvii, apud Persas Arsacidae, apud Aegyptios Ptolomaei, apud Athenienses Cecropidae. unde superfluum est quod ait Donatus, debere nos accipere interemptum esse Murranum, dum avos et atavos Turni commemorat et effert laudibus maximis, propter illud 'vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem Murranum'.
Servius HOME

bav1646.441 bnf7761.69 bnf7959.250 bnf7960.198 bnf10307.468 csg862.324 med221.367

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik