1 | lm|non segnius ambo Aeneas turnusque ruunt|lm bene comparationibus diversis singula reddidit ad similitudinem veram, quia ambos ignibus aut fluminibus comparaverat. ergo 'non segnius' ad ignem retulit, quia segnis quasi sine igne sit. 'fluctuat' autem ad amnes eum retulisse nulla dubitatio est. |